?

Log in

No account? Create an account

Previous Entry | Next Entry

"*Islāmistae barbātī, quī īnsānō quōdam rūpem *planētoīdem in Arabiam dēlāpsam et *Meccae conditam adōrandī furōre effrēnātī sunt, omnīs et Chrīstiānōs, quī in linguā Latīnā versantur, et Iūdaeōs, quī in Hebraeā, iussū alicuius deī, quem quis sit, cum dēlīneārī nefās sit, nescīmus, interficere student. Mulierēs, puellae īnfantēsque, quae rīcās nōn gerunt, ā mīlitibus reī pūblicae *islāmicae, quae dīcitur, cōnstuprantur et in servitūtem veneream vēneunt. Gubernātrīx Germāniae iussū Putīnī, Caesaris imperī rubrī, cultū atque hūmānitāte Chrīstiānōrum Iūdaeōrumque abiectō cīvitātem nostram rem pūblicam *islāmicam (ut Sȳria est) reddere vult. Ea iam quadringentiēs apud summum Germāniae accūsātōrem perduelliōnis accūsāta est. Germānī orientālēs eam prōditrīcem populī vocant. Victōrem igitur Orbán, virum bonum atque probum, gubernātōrem Germāniae fierī necesse est, ut omnīs profugōs in patriās suās remittat et advenās altīs saepibus arceat. Dīmittantur etiam magistrātūs omnēs, quī cum *islāmistīs barbātīs sēsē contrā lēgem Germāniae prīncipālem coniūrārunt! Sit dēnique īnscrīptum in fronte ūnīuscuiusque, quid dē cultū atque hūmānitāte Chrīstiānōrum Iūdaeōrumque sentiat!"

Comments

( 4 comments — Leave a comment )
klausnick
Nov. 14th, 2015 09:41 am (UTC)
Amice, noli timere. Europa omnes nationes digere ac assimulare potest.
edgar_leitan
Nov. 14th, 2015 10:41 am (UTC)
Timeo non possit nunc hoc consummare :(
edgar_leitan
Nov. 16th, 2015 11:35 am (UTC)
amicus meus scripsit
"In acadēmiā populārī ūsum nōminātīvī cum īnfīnītīvō hīs ēnūntiātīs nūper docuī:
Victor Orbán, praeses *Hungāriae, profugōs altīs saepibus arcēre dīcitur.
Gubernātrīx Germāniae extrāneōs pecūniā nostrā adiuvāre fertur.
Gubernātrīx Germāniae patriam suam ōdisse putātur."
klausnick
Nov. 16th, 2015 12:47 pm (UTC)
Re: amicus meus scripsit
Apertum est, amicum tuum magistrum, non magistratum esse. Opportune fit, quod Deus arietantibus vaccis cornua non dedit.
( 4 comments — Leave a comment )

Profile

moj lik
edgar_leitan
Эдгар Лейтан

Latest Month

October 2017
S M T W T F S
1234567
891011121314
15161718192021
22232425262728
293031    

Tags

Page Summary

Powered by LiveJournal.com