Эдгар Лейтан (edgar_leitan) wrote,
Эдгар Лейтан
edgar_leitan

Enuntiatio alicuius docti viri Germanici de clade nostra

"*Islāmistae barbātī, quī īnsānō quōdam rūpem *planētoīdem in Arabiam dēlāpsam et *Meccae conditam adōrandī furōre effrēnātī sunt, omnīs et Chrīstiānōs, quī in linguā Latīnā versantur, et Iūdaeōs, quī in Hebraeā, iussū alicuius deī, quem quis sit, cum dēlīneārī nefās sit, nescīmus, interficere student. Mulierēs, puellae īnfantēsque, quae rīcās nōn gerunt, ā mīlitibus reī pūblicae *islāmicae, quae dīcitur, cōnstuprantur et in servitūtem veneream vēneunt. Gubernātrīx Germāniae iussū Putīnī, Caesaris imperī rubrī, cultū atque hūmānitāte Chrīstiānōrum Iūdaeōrumque abiectō cīvitātem nostram rem pūblicam *islāmicam (ut Sȳria est) reddere vult. Ea iam quadringentiēs apud summum Germāniae accūsātōrem perduelliōnis accūsāta est. Germānī orientālēs eam prōditrīcem populī vocant. Victōrem igitur Orbán, virum bonum atque probum, gubernātōrem Germāniae fierī necesse est, ut omnīs profugōs in patriās suās remittat et advenās altīs saepibus arceat. Dīmittantur etiam magistrātūs omnēs, quī cum *islāmistīs barbātīs sēsē contrā lēgem Germāniae prīncipālem coniūrārunt! Sit dēnique īnscrīptum in fronte ūnīuscuiusque, quid dē cultū atque hūmānitāte Chrīstiānōrum Iūdaeōrumque sentiat!"
Tags: злоба дня, комментарии, латынь
Subscribe
  • Post a new comment

    Error

    Anonymous comments are disabled in this journal

    default userpic

    Your reply will be screened

    Your IP address will be recorded 

  • 4 comments